Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. [III.] Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet.

Item Gregorius. [lib XI. epist. 19. ad Iohannem
Subdiaconum]
Lator presentium Iohannes, frater et coepiscopus noster,
indicauit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus
ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxerit,
eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit
dedicare, missasque illic celebrare non metuit.
Quam rem cum summa te celeritate ac districtione conuenit
emendare, nec ulterius tale aliquid attemptare
permittere.
Gratian. Quod de iure ordinandi, non possidendi intelligendum
est. His auctoritatibus facile potest perpendi, quod siue
abbates siue episcopi in suis castellis uel uillis ecclesias edificauerint,
non ideo episcopo, in cuius diocesi fuerint, conuentus adimitur,
et ideo sacerdotes, iuxta illud Urbani et Nicolai, in eis non
nisi per episcopos, cum consensu tamen et electione edificantium,
ordinari possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

787/788
Gehe zu Spalte: