Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt.

Idem Maximiano Siracusano Episcopo. [lib. III.
epist. 11.]
Presbiteros, diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis
qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria
esse non permittas; sed aut admissa clericatus milicia
monachicis non promoueantur ordinibus, aut, si
in abbatis loco permanere decreuerint, clericatus nullatenus
permittantur habere miliciam. Satis enim incongruum est,
si, cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis
non possit explere, ad utrumque uideatur ydoneus.
Gratian. Hoc uel generaliter, uel speciali priuilegio dictum
potest intelligi, sicut etiam de quodam monasterio in registro
Gregorii legitur hoc modo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

771/772
Gehe zu Spalte: