C. XLVII. De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur.
Item Pascalis II.Decimas a populo sacerdotibus ac Leuitis esse reddendas,
diuinae legis sanxit auctoritas. Ceterum a monachis
siue clericis communiter uiuentibus nulla ratio sinit ut milites
aut episcopi, aut personae quelibet decimas de laboribus
seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant. Unde
B. Gregorius sic ait: "Communi uita uiuentibus iam de
faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda
misericordia nobis quid erit loquendum?" cum omne,
quod superest, in causis piis et religiosis erogandum sit,
dicente Domino: "Quod superest date elemosinam, et
ecce omnia munda sunt uobis."
V. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut antiquiores
ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priuentur propter
nouas, non ita intelligendum est, ut nullo modo credatur licere
episcopo aliquam partem possessionum uel decimationum unius
ecclesiae alteri pro tempore tribuere. Sicut enim Papa duos
episcopatus in unum potest redigere, ita et unus consentiente proprio
episcopo in duos potest diuidi, uel etiam metropolitano
inuito quelibet ecclesia ab eius iurisdictione apostolica eximi
auctoritate.
Unde Gregorius Papa scribit Benenato Episcopo,
capitulo XXV.