Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Iudicio, non manibus, res ecclesiae defendantur.

Consuetudo noua in hac ecclesia et ualde reprehensibilis
erupit, ut, cum rectores eius patrimonii urbana uel rusticana
predia iuri illius conpetere posse suspicantur, fiscali
more titulos inprimant, atque, quod conpetere pauperibus
existimant, non iudicio, sed manibus defendant, et,
cum predicatores suos ueritas: "nichil per contentionem"
agere precipiat, etiam ipsum litigiosae contentionis
malum transcenditur, et res quelibet, cum estimatur ecclesiae
posse conpetere, per uim tenetur. Proinde presenti
decreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum umquam
titulos ponere siue in rustico siue in urbano predio sua
sponte presumpserit, anathema sit. Et responderunt
omnes: "Anathema sit." §. 1. Is autem, qui ecclesiae preest,
si hoc uel ipse fieri preceperit, uel sine sua preceptione
factum digna punire animaduersione neglexerit, anathema
sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

797/798
Gehe zu Spalte: