Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLV. Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent.

De decimis iusto ordine non tantum nobis, sed etiam


maioribus uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta
baptismata dantur, debere dari.
Gratian. Si ergo nulli licet decimationum prouentum a
priori ecclesia, cui assignatus fuerat, abstrahere; si ius antiquioris
ecclesiae nouis tribuendum non est; si decimae tantummodo
baptismalibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachi
ex propriis prediis decimas dare coguntur. Sed illa auctoritas
Magontiensis concilii de uenditore uel donatore loquitur, diffiniens,
quod ille, qui uendit aut donat, non potest prouentum
decimationum illi ecclesiae detrahere, cui prius fuerat legitime
assignatus. Monachi autem decimas et primicias non auctoritate
uendentis aut donantis, sed auctoritate eiusdem concilii et
Pascalis Papae detinent, a quibus difinitum est, ut monachi de
propriis prediis decimas non soluant.
Sic enim in Magontiensi Concilio statutum est:

< Dokument zurück | | Dokument vor >