Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. [VIII.] Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant.

Item Gelasius.
Illud statuendum censuimus, ut quascumque munificentias
clericis aut sibi seruientibus de rebus ecclesiae in
usum, aut de propriis in proprietatem precedentes dederint
sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre
presumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate
personarum uel regula precedentium canonum in persona
habeatur, non in facultate districtum. ]
Gratian. Si ergo delictum personae in dampnum ecclesiae


conuerti non potest, quin procurator condicionem ecclesiae potest
facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones
monasterii auferri non licet: quomodo delictum episcopi uertetur
in dampnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur?
Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia
suo iure priuetur, pocius, quia clericis coram iudice stantibus
episcopus tacebit, et pro iniuria illata multabitur, si propria
habuerit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >