Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent.

Sane quia monachorum quidam episcopis ius suum
auferre contendunt, statuimus, ne in parrochialibus ecclesiis,
quas tenent, absque episcoporum consilio presbiteros collocent,
sed episcopi parrochiae curam cum abbatum consensu
sacerdoti conmittant, ut eiusmodi sacerdotes de populi
quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro
rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam
subiectionem exhibeant, et sic sua cuique iura seruentur.
Idem: §. 1. In parrochialibus ecclesiis presbiteri per episcopos
constituantur qui eis respondeant de animarum cura,
et his, que ad episcopum pertinent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

787/788
Gehe zu Spalte: