Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quorumcumque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini.

Item ex Concilio apud Flauentiam habito.
Statuendum est, quatinus ecclesiae quorumcumque
monachorum in singulis parrochiis sitae episcoporum, ut
decet, diuinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia
exhibeant.
Gratian. Ecce Urbanus Papa prohibet inuestituras parrochialium
ecclesiarum per monachos fieri, quas Iohannes Papa eis
concessit. Sed illud Iohannis Papae intelligendum est de illis
capellis, que cum omni iure suo ab episcopis monachis conceduntur.
Istud autem Urbani intelligendum est de illis, quas
abbates in propriis prediis edificant in uillis uel in castellis suis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

787/788
Gehe zu Spalte: