Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta.

Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena sinodo,
ut monachorum conuersatio et uita secundum ethimologiam
nominis ab omnibus discrepet. Monachus enim grece,
latine singularis, unde monachum per omnia singulariter
agere oportet. Quamobrem firmiter et insolubiliter
omnes precipimus, ut aliquis monachus penitenciam nemini
tribuat, nisi inuicem, ut iustum est; mortuum non sepeliat,
nisi monachum in monasterio secum conmorantem,
uel si fortuitu quemquam aduenientium fratrum ibi mori
contigerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

761/762
Gehe zu Spalte: