Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent.

Item Pascalis II. Victori, Bononiensi Episcopo.
Peruenit ad nos, unde ualde miramur, quod quidam
monachi et abbates in parrochia uestra contra sanctorum
patrum decreta episcopalia iura et offitia sibi arroganter
uendicant uidelicet penitenciam, remissionem peccatorum,
reconciliationem, decimas, et ecclesias, cum absque proprii
episcopi licentia uel apostolicae sedis auctoritate hoc
nullatenus presumere debeant, sicut in Calcedonensi concilio
a sanctis Patribus de huiusmodi cautum est et sub anathematis
uinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus
itaque dilectioni tuae, ut eos conuenias, et ne talia deinceps
presumant omnino prohibeas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

763/764
Gehe zu Spalte: