C. VIII. Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat.
Item Eugenius Papa.Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum
pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu
presumat, neque penitenciam dare, neque filium de baptismo
accipere, neque baptizare, neque infirmum uisitare, neque
mortuum sepelire, neque ad ecclesiam transire secularem,
neque qualibuscumque negociis sese inplicare; sit
claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret
uita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius,
et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem
uiuit. §. 1. Agnoscat nomen suum, MONOS enim grece,
latine unus: AGOS grece, latine tristis. Unde
dicitur monachus, id est unus tristis. Sedeat igitur tristis,
et offitio suo uacet.