Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant.

Item ex Tolletano Concilio. [IX. c. 2.]
Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in
hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant
sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem
basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos.
Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem
rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam
nouerit et ad uerecundiam sui alios in eorum
loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

809/810
Gehe zu Spalte: