Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent.

Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis
eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanc
habere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatis
rebus defraudare preuiderint, aut honesta conuentione
conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient.
Quod si talia episcopus agere temptet, metropolitano
eius hec insinuare procurent. Si autem metropolitanus
talia gerat, regis hec auribus intimare non differant.
§. 1. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi
proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et fraudem
ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere,
sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere,
quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, aut
mulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat.
§. 2. Si quis uero deinceps hec monita temerare
uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis
annuae sentenciam sustinebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

809/810
Gehe zu Spalte: