Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. In populari frequentia monachi esse non debent.

Idem ad Paulinum. [de institutione monachi,
epist. XIII.]
Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid
facis in urbibus, que utique non sunt solorum habitacula,
sed multorum? Et infra: §. 1. Habeto simplicitatem columbae,
ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam,
ne aliorum subplanteris insidiis. Non multum distat in uicio
uel decipere posse uel decipi. Christianum, quem senseris
tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta
elemosina, que indifferenter omnibus patet, institorem potius
habeto quam monachum. Preter uictum, et uestitum,
et manifestas necessitates nichil cuiquam tribuas, ne filiorum
panes canes comedant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

761/762
Gehe zu Spalte: