Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant.

Item Gelasius. [epist. II. ad Siculos, c. 1.]
Presulum nostrorum auctoritas emanauit, ut facultates
ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita
tamen, ut uiduarum et pupillorum atque pauperum,
necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc
eis statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum
sibi episcopi uendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum
atque captiuorum largitores esse possint. §. 1. Illud
etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae,
nec non dioceses ab aliquibus possidentur episcopis,
iure sibi uendicent quod tricennalis lex conclusit, quia et
filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

789/790
Gehe zu Spalte: