C. III. Monachi, qui ad clericatum promouentur, a priori proposito discedere non debent.
Item Innocentius. [ad Victricium, ep. II. c. 10.]De monachis, qui diu morantes in monasteriis si
postea ad clericatus ordines peruenerint, statuimus,
non debere eos a priori proposito discedere.
Gratian. Si ergo, sicut Innocentius diffinit, a suo proposito
eis discedere non licet, et, sicut Gregorius testatur, in monastica
regula deuote persistere et ecclesiasticis obsequiis simul deseruire
non possunt: patet, quod parrochitanis ecclesiis monachi prefici
non possunt.