Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur.

Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem
questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud
possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente),
ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines,


de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis
possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae
Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinere
calumpniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus
modis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos
possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstrauerint,
sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquando
questionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et
legaliter sopiatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

795/796
Gehe zu Spalte: