Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari.

Item Pelagius Papa Bono Episcopo Sauinati.
In parrochia tua, basilica S. Laurentii, que in possessione
filii et consiliarii nostri uiri magnifici Theodori fundata
est, offitium presbiteri deesse cognouimus. Et quia prefatus
filius noster nobis retulit, inuenisse se Rufinum
quendam monachum, olim sibi uita et moribus conprobatum,
et hunc postulat ibi presbiterum consecrari
(quod subito fieri nos prerogata obseruantia non adquieuimus),
ideoque dilectio tua his acceptis sabbato
ueniente faciat eum diaconum, et, si Deus uoluerit et
uixerimus, mediana ebdomada presbiterum faciemus,
quatinus superueniente pascali festiuitate sacra misteria
in memorata basilica a persona conpetenti ualeant adinpleri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

769/770
Gehe zu Spalte: