Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant.

Item Augustinus ad Eudoxium. [ep. LXXXI.]
Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum
uestrum custodiatis, et usque ad finem perseueretis,
ac si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit,
nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente
desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum
mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit
mites in iudicio, qui docet mansuetos uias suas. Nec uestrum
ocium ecclesiae necessitatibus preponatis, cui parturienti
si nulli boni ministrare uellent, quomodo nasceremini
non inueniretis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

769/770
Gehe zu Spalte: