Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVIII. Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi.

Item Pelagius Papa Paulino Solitario.
Probinum Sabariae, et Milianum atque Probianum,
uel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus
ut eos debeat detinere, quatinus, si quam desiderant
suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut
informentur debeant exhiberi. Certe si sola obstinatione
ab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti)
insula ut exulentur, predicto defensori duximus iniungendum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

765/766