C. XII. Monachi, qui sunt in ciuitatibus, episcopo debent esse subiecti.
Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 4.]Qui uere et pure solitariam eligunt uitam digni sunt
conuenienti honore. §. 1. Eos uero, qui per singulas
ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, placet
nobis episcopo subiectos esse, et quieti operam dare,
atque obseruare ieiunia et orationes, in locis, in quibus
semel se Deo deuouerint, permanentes, et neque communicare
ecclesiasticas, neque seculares aliquas
attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi
forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis
episcopo. Et neminem seruorum suscipi in monasterium,
ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii
licentia. Pretereuntem uero hec decreuimus extra communionem
esse, ne nomen Domini blasphemetur. §. 2. Conuenit
uero ciuitatis episcopo curam et sollicitudinem
necessariam monasteriis exhibere.
Gratian. His ita respondetur: Auctoritas illa Nicenae
sinodi prohibet monachos de monasteriis exire, et per capellas
sepulturas mortuorum celebrare, confluere uidelicet more clericorum
ad cuiuslibet exequias celebrandas. Ceterum si apud
monasterium aliquis semetipsum tumulari uoluerit, non est prohibendus.
Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo de urbe ueteri:
[lib. I. epist. 12.]