Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. [II.] Causae suae detrimentum patiatur episcopus, qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire.

Placuit, ut quicumque episcopi ecclesias uel plebes,
quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita
repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant,
sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus
plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque
hoc iam fecerint, si nondum inter episcopos
finita est contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde
discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis
irruisse. §. 1. Nec sibi quisque blandiatur, si a
primate, ut retineat, litteras inpetrauerit, sed, siue habeat
litteras siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et
eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse
ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem
retulerit, per episcopos iudices causa finiatur siue
quos eis primas dederit, siue quos ipsi uicinos
cum consultu primatis delegerint.
III. Pars. Gratian. Contra Gregorius Iohanni
Defensori, eunti in Yspaniam, scribit [lib. XI. epist. 50.,]
dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

797/798
Gehe zu Spalte: