Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint.

Item ex Concilio Rothomagensi.
Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis
arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
[PALEA.
Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga
transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabitur
Domino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero
conmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatum
est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et
non redimetur. ]


Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes
statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum
admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si non
emendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque ad
satisfactionem et emendationem congruam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

801/802
Gehe zu Spalte: