Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI. Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum.

Item Augustinus ad Aurelium. [ep. LXXVI.]
Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre
eius, et quid responderem diu fluctuaui. Sed tamen etiam
atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus
nutriendis in Christo seruimus, nichil mihi aliud occurrere
potuit, nisi non esse uiam dandam seruis Dei, ut se
facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores.
Etenim ipsis facilior lapsus, et ordini
clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum
ad miliciam clericatus eligantur, cum ex
his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores
atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi
forte (sicut uulgares dicunt) malus coraula bonus simphoniacus
est; ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur,
dicentes: malus monachus bonus clericus est.
Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam
monachos subrigimus, et tam graui contumelia clericos
dignos putamus, in quorum numero sumus, cum etiam
aliquando bonus monachus uix bonum clericum faciat, si
adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria,
aut personae regularis integritas. Sed de istis
credo arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate
(ut suis potius conregionalibus utiles essent) de monasterio


recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt
sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum
salute renitentibus.
III. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus monstratur,
quod monachi, qui a populo sunt electi et ab episcopo
cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam
exequi ualent. Illud uero Gregorii: "Nemo potest ecclesiasticis
obsequiis deseruire, etc." de illis intelligendum est, qui,
in numero cardinalium uel episcoporum ordinati, monasterii sui
dispensationem sibi reseruare contendunt.
Unde idem Gregorius scribit Mariniano Episcopo
Rauennati: [lib. VI. epist. 40.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

769/770
Gehe zu Spalte: