Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent.

Item Leo Augustus. [lib. I. Codicis, de Episcopis et
Clericis, lege 51.]
Generaliter sanccimus, omnes uiros reuerentissimos
episcopos, nec non presbiteros seu diaconos et subdiaconos,
et precipue monachos, licet non sint clerici, inmunitatem
ipso iure omnis habere tutelae, siue testamentariae
siue legitimae, siue datiuae, et non solum tutelae esse eos
expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum,
sed furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum,
quibus tutores uel curatores a ueteribus legibus dantur.
§. 1. Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere
beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas ecclesias uel
monasteria permanent, non deuagantes, neque circa
ministeria diuina desides, cum propter hoc ipsum beneficium
eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis
inhereant ministeriis. §. 2. Et hoc non solum in ueteri Roma
uel in hac regia ciuitate, sed in omni terra, ubicunque Christianorum
colitur nomen, obtinere sanccimus.
Gratian. §. 3. Nouarum etiam collationum et sordidorum
munerum inmunitatem acceperunt. Unde Constantinus
cunctis scribit clericis: [tit. eodem, lege prima] "Iuxta sanctionem,
quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia
uestra nullus nouis collationibus obligabit, sed uacatione gaudebitis."
Item Inperator Honorius et Theodosius: [eodem


libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege: §. 4.]
"Placet, rationabilis consilii tenore perpenso, districta moderatione
perscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae
urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius
usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus celestium
secretorum dedicata, sordidorum munerum fece uexentur,
nichil extraordinarium abhinc superindictumue flagitetur,
nulla sollicitudo translationis signetur, postremo nichil
preter canonicam illationem preter quam aduenticiae necessitatis
sarcina repentina poposcerit, eius functionibus asscribatur.
Si quis contra uenerit, post debitae ulcionis acrimoniam,
que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae
deportationis uratur."
[Gratian.] Hoc idem datur intelligi ex uerbis B. Siluestri,
qui obedientiam minorum erga maiores assignans ait:
"Abbas hostiario, monachus abbati sit subditus," supra in tractatu
ordinandorum. Ostendit ergo Ieronimus, quod simpliciter
monachis nichil liceat agere sine consilio presbiterorum. Nec offitium
docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum,
nisi forte diuina gratia intus conmoniti, sicut B. Gregorius
refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini ad
fidem adduxit, et aram Apollinis, que ibi erat erecta, subuertit; et
de quodam Equicio, cui angelus in somniis apparuit, et eum ad
predicandum misit, qui, cum de uicio linguae conquereretur,
angelus flebotomo linguam eius tetigit, et totum uicium illud
curauit. §. 1. Quod uero Ieronimus se ipsum talibus connumerat,
tale est, quale est illud Apostoli ad Philippenses: "Quicumque
inperfecti sumus," hoc sentiamus, se ipsum inperfectis
connumerans. Hinc idem Ieronimus alibi ait: "Natus in paupere
domo et tugurio rusticano." Et infra: "Nos suffarcinati
auro," se famelicum fastidientibus mella, pauperem diuitibus connumerans,
supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere
nolunt, capitulo "Gloria episcopi." §. 2. Ecce sufficienter monstratum
est, quod monachis presbiterii honore decoratis, a populo
electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, que et aliis sacerdotibus.
Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis. Non
enim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione
aliorum. Utrisque enim in commune a Domino benedictionem
infundi episcopus obnixe deposcit. Et dum consecrat,
cunctis sacerdotibus singillatim dicit: "Consecrentur et sanctificentur,
Domine, manus istae, ut quicquid consecrauerint consecratum
sit, et quecumque benedixerint benedicta sint." Ecce
communis est benedictio. Unde igitur diuortium? Sicut ergo in
benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in
institutione communiter assecuntur potestatis executionem. §. 3.
Ceterum absque episcoporum licentia non solum monachis, sed
etiam omnibus generaliter clericis potestatis executio interdicitur.
Unde Clemens: [epist. III.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

771/772
Gehe zu Spalte: