Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA II.

GRATIANUS.
Quidam episcopus de lapsu carnis a laico inpetitur; duo monachi,
unus subdiaconus, et duo Leuitae aduersus ipsum testimonium
ferunt; a metropolitano suo sentit se pregrauari; in ipsa
uentilatione causae tres ex testibus deficiunt, siue promissione
decepti, siue canonica examinatione reprobati; expoliatur tamen
episcopus, quia crimen eius notorium erat. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an in manifestis iudiciarius ordo sit requirendus? (Qu. II.)
Secundo, an expoliatus ab aliquo sit iudicandus? (Qu. III.)
Tertio, qua pena sint feriendi qui in accusatione uel testificatione
defecerint? (Qu. IV.) Quarto, si duorum testimonio sit condempnandus?
(Qu. V.) Quinto, si deficientibus accusatoribus sit
cogendus ad purgationem? (Qu. VI.) Sexto, si remedium sit
dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit?
(Qu. VII.) Septimo, si laici, monachi uel quilibet inferiorum
ordinum in accusatione maiorum sint audiendi? (Qu. VIII.)
Octauo, quomodo fieri debeat accusatio, an in scriptis, an sine
scripto?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Dampnari non ualet nisi aut conuictus aut sponte confessus.

C. II. De eodem.

C. III. De eodem.

C. IV. De eodem.

C. V. De eodem.

C. VI. Multi per tollerantiam sustinendi sunt, quamuis sententia diuini iudicii sint condempnati.

C. VII. Nullum reseruetur iudicium, nisi rationabiliter habitum.

C. VIII. Ultima sententia debet de scripto preferri.

C. IX. De eodem.

C. X. Restituendus est, quem neque confessum, neque conuictum constat esse eiectum.

C. XI. Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet.

C. XII. Incerta et dubia iudicari non possunt.

C. XIII. Nec ex suspicionis arbitrio, nec ante uerum et

C. XIV. Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur.

C. XV. Sine accusatione manifesta iudicantur.

C. XVI. De eodem.

C. XVII. Ordinem iudiciarium manifesta non desiderat causa.

C. XVIII. Quando aliqui sunt corrigendi, quando tollerandi.

C. XIX. Peccatum, quod iudici tantum notum est, ab eo dampnari non ualet.

C. XX. Sententia non precipitanter ferenda est.

C. XXI. Sine accusatore manifesta ferienda sunt.

QUESTIO II.

C. I. Ante litem contestatam possessori cuncta sunt restituenda.

C. II. De eodem.

C. III. Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit expoliatus.

C. IV. Nec conuocari ad sinodum, nec in aliquo iudicari debet expoliatus.

C. V. De eodem.

C. VI. De eodem.

QUESTIO III.

C. I. De his, qui non probanda obiciunt.

C. II. Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat.

C. III. De eodem.

C. IV. De his, qui falsis criminibus aliquem inpetunt.

C. V. Conuicium non est pro accusatione habendum.

C. VI. De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit.

C. VII. De his, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant.

C. VIII. De eo, quem penitet criminaliter accusasse.

QUESTIO V. *

C. I. Iuramentum a sacerdotibus non est exigendum.

[C. II.]

[C. III.]

C. IV. Si quis presbiter contra laicum, uel laicum contra clericum querimoniam habet.

C. V. Sacerdos a populo accusatus iuramento innocentiam suam affirmet.

C. VI. De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere.

C. VII. Quod B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit.

C. VIII. De Maximo Salonitano episcopo, ut sacramento semet ipsum expurget.

C. IX. De eodem.

C. X. Qualiter Sixtus semetipsum purgauit.

C. XI. De causa Gillandi presbiteri.

C. XII. De purgatione clericorum, si conuinci non poterunt.

C. XIII. De eodem.

C. XIV. De eodem.

C. XV. Item ex Concilio Triburiensi.

C. XVI. De eodem.

C. XVII. De eodem.

C. XVIII. De Leone qualiter semet ipsum purgauit.

C. XIX. Qualiter sacerdotes purgari debeant.

C. XX. Feruentis aquae et candentis ferri iudicium

[C. XXI.]

C. XXII. In nouo testamento monomachia non recipitur.

C. XXIII. Si furta in monasterio fiant, monachi iudicio se expurgent.

C. XXIV. Quicumque de adulterio accusatur, probabili

C. XXV. Cum plures de adulterio accusantur, et unus

C. XXVI. Pro singulis missa celebretur, qui de aliquo crimine accusantur.

QUESTIO IV.

C. I. Quot testibus quisque clericorum conuinci debeat.

C. II. Quot testibus episcopus, uel presbiter uel reliqui

C. III. Episcopi non nisi sub LXXII. testibus condempnandi sunt.

QUESTIO VI.

C. I. Causae uiciatae remedium appellationis subueniat.

C. II. De eodem.

C. III. De eodem.

C. IV. Quisquis pulsatus fuerit, apostolicam sedem appellet.

C. V. Episcopi grauioribus causis pulsati apostolicam sedem appellent.

C. VI. Ad Romanam ecclesiam ab omnibus appelletur.

C. VII. Qui a proprio metropolitano se grauari putauerit, maiorem sedem appellet.

C. VIII. Ad Romanam ecclesiam appelletur ab omnibus quasi ad matrem.

C. IX. Quociens aliquis appellauerit, audientia sibi non denegetur.

C. X. Iniuste dampnati restitutionem, et obpressi auxilium a Romana debent habere ecclesia.

C. XI. De causa appellationis cognoscere non licet nisi ei, ad quem appellatur.

C. XII. Iudicia appellantium ab eis sunt audienda, ad quos appellatur.

C. XIII. De Remensi archiepiscopo, qui appellantem Romanam sedem iudicare ausus est.

C. XIV. Quisque eam obedientiam maioribus exhibeat, quam ab inferioribus desiderat.

C. XV. Qui grauatur a proprio metropolitano, primatis aut uniuersalis ecclesiae sedem appellet.

C. XVI. Romanam sedem appellet qui iudicem suspectum habuerit.

C. XVII. De eodem.

C. XVIII. Ante exitum causae per appellationem recedere licet.

C. XIX. Excommunicetur, qui iudicibus suis obtemperare noluerit.

C. XX. Non denegetur ei appellatio, quem in supplicio sententia destinauit.

C. XXI. Ante datam sententiam licet alicui appellare.

C. XXII. Post datam sententiam infra quod tempus quisque appellare debeat.

C. XXIII.

C. XXIV. A quo appellatur ad quem appellatum fuerit dimissoriae litterae dirigantur.

C. XXV. De his, qui causa dilationis appellant.

C. XXVI. Cum possessor appellat, dum euentus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur.

C. XXVII. Iniuste appellans omnimodo puniendus est.

C. XXVIII. Infra decem dies appellationis remedium conceditur.

[C. XXIX.]

C. XXX.

C. XXXI. De libellis dimissoriis.

C. XXXII. Excommunicetur catholicus, qui causam suam iudicio infidelium committit.

C. XXXIII. A quibus iudicibus prouocari non licet.

C. XXXIV. A iudicibus, qui eliguntur communi consensu prouocari licet.

C. XXXV. Qui de episcoporum iudiciis queruntur, a uicinis episcopis audiantur, uel ab aliis ex consensu eorum adhibitis.

C. XXXVI.

C. XXXVII. Cum per appellationem sententia soluitur, non debet ei obesse, qui iniquo animo non iudicauit.

C. XXXVIII. Clericus non deuocetur ad testimonium illius causae, cuius primum cognitionem suscepit.

C. XXXIX. Non licet appellari ab eis, ad quos prouocatum fuerit.

C. XL. Appellationem in causa capitali uel status interpositam per procuratorem exequi non licet.

[C. XLI.]

QUESTIO VII.

C. I. Laici in accusatione episcoporum recipiendi non sunt.

C. II. Laicus clericum non accuset.

C. III. De eodem.

C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest.

C. V. De eodem.

C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt recipiendi.

C. VII. De eodem.

C. VIII. Laici clericos accusare non debent.

[C. IX.]

C. X. Minores non debent accusare maiores.

C. XI. De eodem.

C. XII. De eodem.

C. XIII. Oues pastorem suum, nisi a fide exorbitauerit, accusare non possunt.

C. XIV. Quare laici non audiantur in accusatione episcoporum.

C. XV. Sacerdotes non nisi a uiris idoneis et probatis accusari possunt.

C. XVI. Communione priuetur, qui primati aduersus episcopum conqueritur prius, quam eum familiariter conuenerit.

C. XVII. Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum.

C. XVIII. Maiores natu non accusent qui non sunt rectae fidei et conuersationis.

C. XIX. Absque duobus uel tribus testibus non recipiatur episcoporum accusatio.

C. XX. Pro sola conuentione episcopi non submoueatur aliquis a communione.

C. XXI. Quare subditi prelatos suos reprehendere non possunt.

C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare prelatos.

C. XXIII. Infames hereticos accusare non possunt.

C. XXIV. Christianos accusare uel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt.

C. XXV. Heretici, Iudei uel pagani Christianos accusare non possunt.

C. XXVI. Hereticus hereticum accusare et contra eum testificari potest.

C. XXVII. Que publicis documentis probari non possunt tolleranda sunt.

C. XXVIII. Quem etas, non uita seniorem facit, grauiter increpandus est.

C. XXIX. Dignitas non facit episcopum, sed uita.

C. XXX. Vita episcopi, non nomen reuerentiam meretur.

C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur.

C. XXXII. Qui susceptum offitium non administrat, non est episcopus, sed canis inpudicus.

C. XXXIII. Maiores et minores non dignitate, sed uita intelligi oportet.

C. XXXIV. Non episcopi nomen, sed uita maiorem facit.

C. XXXV. Episcopi licet sint pares meritis, gradu tamen dignitatis differunt.

C. XXXVI. Non in honore, sed in ueritate filius equatur uel preponitur patri.

C. XXXVII. Equales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus.

C. XXXVIII. Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non ualent.

C. XXXIX. Sacerdotes accusare uel in eos testificari non

C. XL. Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit.

C. XLI. Inperiali iudicio Apostolicus emendare promittit,

C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis prestat.

[C. XLIII.] Item.

C. XLIV. Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus subditorum accusatione conuictus deponitur.

C. XLV. Quod subditi prelatos suos accusare possunt.

C. XLVI. Vitam prelatorum subditi nulla simulatione negligant.

C. XLVII. Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis.

C. XLVIII. De eodem.

C. XLIX. Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur.

C. L. Quelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat.

C. LI. Sacerdotes non accusent qui ad eundem ordinem prouehi non possunt.

C. LII. Nisi inreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur.

C. LIII. Monachi sacerdotes accusare uel in eos testificari non possunt.

C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi.

C.LV. Consentire conuincitur, qui cum possit, peruersis negligit obuiare.

C. LVI. Ecclesiae parum prodesse conuincitur eius uita, qui destruentibus non resistit.

C. LVII Subditi uicia prelatorum reprehendere studeant.

C. LVIII. Clerici siue electi monachi sint cubicularii episcopi.

C. LIX. Prauos in sua societate episcopus habere non debet.

C. LX. Viros boni testimonii episcopi semper secum habeant.

QUESTIO VIII.

C. I. Accusatio semper fiat in scriptis.

[C. II.]

C. III. Accusatio semper debet fieri in scriptis.

C. IV. De eodem.

C. V. De eodem.

Spalten:

437/438 - 503/504
Gehe zu Spalte: