Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere.

Item ex Registro Gregorii, [lib. II. Indict. 10. epist. 23.]
ad Iustinum Inperatorem capitulo VII.
Habet hoc proprium antiqui hostis inuidia, ut quos
inproborum actuum perpetratione (Deo sibi resistente)
deicere non ualet, opiniones eorum falsas, ad presens
simulando, dilaceret. Quoniam igitur quedam contra sacerdotale
propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro
sinister rumor asperserat, utrum uera essent districta
diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo culpam
inuenimus de his, que dicta fuerant. Sed ne quid uideretur
omissum, quod nostro potuisset cordi remanere ambiguum,
ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex
habundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis
magna fuimus exultatione gauisi, quod huiuscemodi
innocentia eius euidenter enituit. Pro qua re gloria
uestra predictum uirum cum omni karitate suscipiat, et reuerentiam
ei, qualem sacerdotem decet exhibeat, nec
aliqua cordibus remaneat de his, que iam sunt purgata,
dubietas. Et ita suprascripto uos episcopo deuotissime
oportet in omnibus adherere, ut congrue decenterque Deum
in eius persona, cuius minister est, uideamini honorare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

455/456
Gehe zu Spalte: