Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quod B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit.

Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum,
capitulo CCXXXVII.
Mennam uero reuerentissimum fratrem et coepiscopum


nostrum, postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes,
in nullo inuenimus esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum
corpus B. Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens,
ab his, que obiecta fuerant eius opinioni, se demonstrauit
alienum, reuerti illum purgatum absolutumque permisimus,
quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus existeret,
culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut
eum adiuuante innocentia diutius retinere uel affligere in
aliquo deberemus. §. 1. Purgationem tamen ante te
duobus sacerdotibus sibi iunctis, ubi accusator cessauerit,
eundem hoc ex se prebere tuo committimus arbitrio.
Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem,
feruentis scilicet siue frigidae aquae, ignitique ferri contactum,
aut cuiuslibet popularis inuentionis (quia fabricante
hec sunt omnino ficta inuidia), nec ipsum exhibere, nec
aliquo te modo uolumus postulare, imo apostolica auctoritate
prohibemus firmissime.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

457/458
Gehe zu Spalte: