C. VIII. De Maximo Salonitano episcopo, ut sacramento semet ipsum expurget.
Idem Castorio Notario Rauennae. [lib. VII. Indict. 2.epist. 80.]
Quanto a nobis creditur, et necessarias uides
causas iniungi, tanto strenuum debes te et sollicitum exhibere.
Proinde, si Maximus Salonitanus prestito sacramento
firmauerit se symoniaca heresi non teneri, atque de aliis
ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium
se esse responderit, et de inobedientia sua (sicut deputauimus)
egerit penitenciam, uolumus, ut ad consolandum
illum epistolam, quam ad eum scripsimus, qua ei
et gratiam nostram, et communionem reddidisse
signauimus), experientia tua dare debeat; quia sicut in
contumacia persistentibus seueros esse nos conuenit, sic
humiliatis et penitentibus locum ueniae negare non
debemus.