C. IX. De eodem.
Idem Mariniano Episcopo Rauennae. [lib. VII. ep. 79.]Que de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas
ad uos transmisimus, agnouistis. Sed quia, qualis de
hac re fraternitatis uestrae uoluntas sit magis a
presentium latore Castorio cartulario nostro renunciante
cognouimus, ideo, si idem Maximus coram uobis et predicto
cartulario nostro de symoniaca heresi se sacramento
purgauerit atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris
(ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum se
esse responderit, causam ipsius fraternitatis uestrae iudicio,
de eo, quod excommunicatus missarum solempnia
agere presumpserit, committimus, qua debeat penitentia
talis culpa purgari. Et ideo quicquid uobis secundum
Deum placet securiter disponite, nec aliquid de nobis
dubium habeatis. Nam quicquid a uobis hac de causa
ordinatum fuerit nos et gratis suscipimus, et libenter
admittimus.