Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Qualiter Sixtus semetipsum purgauit.

Item Sixtus Papa [III.] omnibus Episcopis. [c. 1.]
Mandastis, ut scriberem uobis, qualiter instans iurgium
contra me suscitatum sit, uel a quo, ut uestro aminiculo
pelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminari
a quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus
Augustus nostra auctoritate sinodum congregari
iussit. Et facto concilio, cum magna examinatione
satisfaciens omnibus, (licet euadere aliter satis potuissem,
suspicionem tamen fugiens,) coram omnibus me purgaui, me
scilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis,
qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendi
formam dans.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

457/458
Gehe zu Spalte: