C. X. Iniuste dampnati restitutionem, et obpressi auxilium a Romana debent habere ecclesia.
Idem. [cap. 30.]Ideo huic sanctae sedi prefata priuilegia specialiter sunt
concessa tam de congregandis conciliis et iudiciis ac restitutionibus
episcoporum, quam et de summis ecclesiarum
negotiis, ut ab ea omnes obpressi auxilium, et iniuste dampnati
restitutionem sumant, et talia ab inpiis non presumantur
absque ultione, nec exerceantur absque sua
dampnatione.
II. Pars. Gratian. Cum ergo Zepherinus dicat, ab omnibus
esse appellandum, maxime tamen ab obpressis, et Marcellus
scribat: "Omnes episcopi, qui uoluerint uel quibus necesse fuerit,
appellare debent:" patet, quod accusato (siue grauetur, siue
non) appellationis uox non est deneganda. Quidam tamen ita
distinguunt, ut uolentes ad consecrandos, necessitatem patientes
ad obpressos referant, ut sit sensus: Omnes, qui uoluerint
a Romana ecclesia consecrationem accipere, et ab aliquibus inpediuntur,
eam debent appellare; quibuscumque in suis obpressionibus
necesse fuerit ad eam subfugere, similiter uocem appellationis
exhibeant, ut isti tuicionem, et illi consecrationem ab
ea accipiant. Similiter et illud Zepherini distinguitur: "Ab
omnibus est appellandum ad Romanam ecclesiam:" intelligendum
est, qui ab ea consecrationem uoluerint accipere, uel qui a prelatis
suis aliquam iniuriam passi fuerint, maxime tamen ab obpressis.
Secundum primam interpretationem obpressi intelliguntur aliqua
iniuria affecti; iuxta secundam uero obpressi dicuntur a iudice
iniuste condempnati. Secundum hanc distinctionem qui in aliquibus
negotiis non ad releuandum, sed ad differendum uocem
appellationis exhibuerit, appellandi auctoritatem non habet.
Sed cum Gregorius scribat omnibus per diuersas
prouincias: