Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. De causa appellationis cognoscere non licet nisi ei, ad quem appellatur.

Decreto nostro uestram rogantes karitatem mandamus,
ut si aliquis (quod non optamus) suorum emulorum Aldricum
Cenomannicae ecclesiae episcopum, accusare dampnabiliter
attemptauerit, liceat illi post auditionem
primatum dioceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et
nostra auctoritate aut ante nos, aut ante legatos nostros
e latere missos iuxta Patrum decreta suas exercere atque
diffinire actiones, nullusque illum ante hec iudicet aut
iudicare presumat. Sed si quid (quod absit) graue intolerandumque
ei obiectum fuerit, nostra erit expectanda
censura, ut nichil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romanae
ecclesiae confugerit eiusque inplorat auxilium, decernatur,
quam ab eiusdem ecclesiae fuerit auctoritate preceptum,
que uices suas ita aliis inpertiuit ecclesiis, ut in
partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
§. 1. Si autem (quod non arbitramur) a quoquam
secus presumptum fuerit, ab offitio cleri submotus apostolicae
auctoritatis reus ab omnibus iudicetur, ne lupi, qui
sub specie ouium subintrauerunt, bestiali seuicia quosque
audeant lacerare, et quod sibi fieri nolunt aliis inferre
presumant.
Item cum Vigilius Papa [in epistola ad Eleutherium,
c. ult.] dicat:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

469/470
Gehe zu Spalte: