Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XII. Iudicia appellantium ab eis sunt audienda, ad quos appellatur.

Qui se scit aliis esse prepositum, non moleste ferat
aliquem sibi esse prelatum. Ipsa namque ecclesia, que


prima est, ita reliquis ecclesiis uices suas credidit largiendas,
ut in partem sint uocatae sollicitudinis, non in plenitudinem
potestatis. Unde omnium appellantium apostolicam
sedem episcoporum iudicia, et cuncta maiorum negotia
causarum eidem sanctae sedi reseruata esse liquet; presertim
cum in his omnibus eius semper sit expectandum
consultum, cuius tramiti si quis obuiare temptauerit sacerdotum,
causas se non sine honoris sui periculo apud eandem
sanctam sedem nouerit redditurum.
Gratian. Item cum Nicolaus Episcopus in Remensem
Archiepiscopum inuehatur, qui Rothardum episcopum
appellantem apostolicam sedem dampnare ausus est, ita
dicens:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

469/470