C. XIII. De Remensi archiepiscopo, qui appellantem Romanam sedem iudicare ausus est.
Arguta tua sapientia, utinam in accepto bono fomite,iudicii materiam depositionis aduersus Rothardum assumpsit,
et ab itinere apostolicae sedis remouit, et
continuatim apostolicam sedem appellantem dampnauit et
carcerali custodiae mancipauit. Et infra: §. 1. Priuilegia
tamen apostolicae sedis uos obliuioni tradere nullatenus
debuistis, quibus uenerandi canones iudicia totius ecclesiae
ad hanc deferri iubent. Et infra: §. 2. Hec quippe nos
in Rothardo idcirco noueris operatos, ut priuilegia
sedis apostolicae, que male a uobis uiolata esse uidebantur,
auctoritate apostolica et canonica Patrum
deliberatione pristino tandem ingenio et proprio decorentur
honore.