Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Quisque eam obedientiam maioribus exhibeat, quam ab inferioribus desiderat.

Item Leo Papa. [ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum,
epist. LXXII. al. LXXIV.]
Qui scit se quibusdam prepositum, non moleste ferat
aliquem sibi esse prelatum, sed obedientiam, quam exigit,
etiam ipse dependat, et sicut non uult grauis oneris sarcinam
ferre, ita non audeat alii inportabile pondus inponere.
Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis:
"Discite a me, quia mitis sum et humilis corde."
Gratian. Patet ergo, quod nulli appellanti induciae sunt
denegandae. Ceterum, si causa frustratoriae dilationis appellauerit,
a iudice, ad quem prouocatum fuerit, condempnabitur.
Tempus uero appellationis est ante datam sententiam uel post
datam. Quociens enim se pregrauari senserit, libere
potest appellare.


Unde Sixtus Papa [II. epist. 1. ad Gratum Episc.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

469/470
Gehe zu Spalte: