Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Heretici, Iudei uel pagani Christianos accusare non possunt.

Item Gaius Papa. [Felici Episcopo]
Pagani, uel heretici, siue Iudei non possunt Christianos
accusare, aut uocem infamationis eis inferre.
Gratian. In hoc capitulo decernitur, ut heretici non inpetant
recte credentes. Unde econtra intelligitur, quod heretici
ab hereticis inpeti possunt. Item a tramite sui propositi uoluntarie
recedentes non possunt inpetere seruantes limitem suae professionis.
Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter
recedentes criminari possunt. Item non obedientes sanctionibus
Patrum sanctorum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus.
In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes
accusare licet. Unde generaliter colligitur, quod in accusatione
equalitas fidei et conuersationis inter accusantem et
accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, uel par, uel
superior inueniatur.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

489/490
Gehe zu Spalte: