Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Hereticus hereticum accusare et contra eum testificari potest.

Item Nouellarum constituta nouella 45. in fine.
Si hereticus contra hereticum litiget, liceat cuiuis eorum
hereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra
hereticum litiget, pro orthodoxo quidem etiam heretici
testimonium ualeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi
testimonium ualeat. §. 1. Orthodoxis autem litigantibus
ad testimonium nulli heretico pateat aditus. ]
Gratian. Sed queritur, si flagitiosissimus catholicus possit
conuenire hereticum de alio crimine, quam de heresi? Huic questioni
ita respondetur: In quo hereticus inferior est, uidelicet in
regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest. In quo autem
superior fuerit, uidelicet in conuersatione uitae, in eo a flagitiosissimo
conuenire non potest. §. 1. Item quod dicitur, pastores pro
suis actibus magis sunt tollerandi quam corrigendi, dupliciter
intelligitur, uel quia a criminosis tollerandi sunt et non corrigendi,
unde ibi subinfertur, quia pro meritis subditorum deprauatur
sepe uita rectorum. Quorum ergo merito (Deo permittente)
uita rectorum deprauatur, ab eis potius sunt tollerandi,
quam corrigendi. Vel quia sunt quidam, qui sepe deseruntur
publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non
ualent.
De quibus Augustinus ait in omelia de penitentia: [c. 12.]
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

489/490
Gehe zu Spalte: