Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVII. Que publicis documentis probari non possunt tolleranda sunt.

Plerique boni uiri propterea sufferunt aliorum
peccata, et tacent, quia sepe deseruntur publicis documentis,
quibus ea, que ipsi sciunt, iudicibus probare
non possunt.
IV. Pars. Gratian. De his etiam illud Anacleti intelligitur:
"Sententia Cham filii Noe dampnantur, qui suorum
doctorum uel prepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris
pudenda non operuit, sed ridenda monstrauit." Hac
enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a
proditione. Aliud enim est prodere, aliud accusare. Prodit qui
non probanda defert: accusat qui reo presente crimen iudici offert,
probaturus quod intendit. Cham solus uidit pudenda patris, et
ideo per eum intelliguntur, qui, cum sint soli conscii criminum


suorum prelatorum atque ideo eos accusare non possunt,
uitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt. §. 1. Item
obicitur quod subditi et religiosi prelatos suos accusare non
possunt. Legitur enim in Exodo, quod Maria soror Aaron, que
prima post transitum maris rubri sumpto tympano ymnum cantare
meruit, postea murmurans in Moysen, quod Ethiopissam
duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est. §. 2. Item in
libro Regum legitur, quod cum Dauid fugeret a facie Saul,
latuit in spelunca, in quam cum Saul diuertisset ad purgandum
uentrem, Dauid precidit oram clamidis eius, quod se fecisse postea
grauiter doluit et uehementer penituit. Saul a Domino erat
reprobatus, et ex inuidia Dauid persequebatur, ut eum morti
traderet. Dauid erat uir humilis et mitis, Sauli a Domino
substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia precidit
oram clamidis Saulis, grauiter fleuit, cum a Saule sola
amministratione unctionis superaretur. Unde datur intelligi,
subditi, quamuis religiosi sint, prelatos suos criminosos accusare
non possunt. Nam per Saulem, qui uentrem purgabat,
prelati intelliguntur, qui malitiam corde conceptam in opus
producunt. Item legitur in libro Regum, quod cum archa
Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bubus recalcitrantibus
archa inclinata est, cui dum Oza Leuites manum adhiberet,
ut eam erigeret, a Domino percussus interiit. Per archam
intelliguntur prelati, per Ozam subditi, per inclinationem archae
casus prelatorum intelligitur, per illum, qui manum adhibuit,
intelliguntur reprehendentes uel accusantes uitam doctorum, qui a
Domino percussi intereunt. §. 3. His ita respondetur: Verum
est, per archam significari prelatos, et per Ozam subditos.
Illud uero falsum est, quod per inclinationem archae significetur
casus prelatorum. Aliud est enim inclinari uel descendere,
aliud cadere. Legitur enim quod saluator noster se inclinauerit,
sicut quando digito scribebat in terra et de montibus frequenter
descenderit, in quos ascendebat, ut uel pernoctaret in oratione, uel
ut discipulos in monte altiora doceret precepta, uel ut turbas
fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere.
Inclinatio uel descensio humilitatem significat, qua spirituales
nonnumquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati
conpatiuntur, iuxta illud Apostoli: "Quis infirmatur, et ego
non infirmor?" Hos etiam significauerunt angeli, quos Iacob
uidit in scala descendentes. De his etiam per Prophetam
dicitur: "inclinauit celos, et descendit." Per archam ergo inclinatam
intelliguntur, qui subditorum culpas misericorditer
portant, et eorum infirmitati humiliter conpatiuntur. Unde
bene dicitur, quod bubus recalcitrantibus archa inclinata est.
Boues quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus
non obedientes, quibus dum prelati conpatiuntur, quasi bubus
recalcitrantibus archa inclinatur. Leuita, qui manum adhibuit,
significat illos, qui misericordiae compassionem in prelatis suis
reprehendunt, eosque in seueritatis amaritudinem erigere uolunt.
Unde bene Leuita ille Oza dicitur; Oza quippe
robustus interpretatur. Illi enim robusti dicuntur, quia
dum de sua iustitia presumunt, misericordiam Peccantibus
negandam putant, et inpendentes reprehendunt. Unde a Domino
percussi intereunt, quia sine misericordia iudicium erit
illis, qui nolunt fieri misericordiam delinquentibus. Cui
per Salomonem dicitur: "Noli esse nimis iustus, quia est
iustus qui perit in iustitia sua." Sic et illud Moysi
intelligitur. Per Moysem enim prelati intelliguntur, per Ethiopissam
peccatores designantur. Moyses Ethiopissam uxorem
ducit, cum quilibet predicator peccatorem sibi copulat, ut ex eo


sobolem bonorum operum Deo gignere ualeat. Hanc copulam
dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur.
Vel per Mariam synagoga intelligitur, que in Moysem, id est in
Christum, murmurauit, quia Ethiopissam, id est ecclesiam, de
gentibus sibi copulauit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos
fecit. Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione
prelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem
conpassionem eorum. §. 4. Item per Saulem prelati
intelliguntur, et per Dauid subditi. Saul purgans uentrem eos
significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt.
Sed in precisione clamidis non significatur reprehensio
peccati. Per clamidem enim regni potestas intelligitur. Hanc
precidit, qui prelatum sententia dampnationis ferit, quod nulli
subditorum licet. Facta enim pastoris oris gladio, id est
sententia dampnationis, a subditis ferienda non sunt. Hinc est,
quod Ieronimus ait super Marcum de pontifice, qui scidit
uestimenta sua. Scissio uestis scissionem significat sacerdotii,
quod in proximo erat scindendum, et auferendum Iudeis. Vel
per Dauid significantur, qui, nequiciam suorum prelatorum
uidentes, maiora eorum peccata contempnunt, minima uero et
leuia, quasi extremam oram clamidis precidentes, reprehendere et
lacerare satagunt. Vel quia Saul solus diuertit in speluncam, in
qua Dauid solus latebat. §. 5. Idem super hoc potest
intelligi quod de Cham dictum est, qui solus uidit pudenda
patris, que non operuit, sed ridenda monstrauit. Hac itaque
auctoritate non inhibetur subditis accusare prelatos, si accusabiles
fuerint. §. 6. Item probatur, quod subditi prelatos suos
accusare non possunt, etiam si religiosi fuerint. Infames enim
sunt eo ipso, quod suorum doctorum uitam reprehendere conantur.
Infames enim sunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes,
qui in patres armantur, et qui doctorum suorum uitam reprehendunt
uel accusant. Nullus autem infamis in accusatione prelatorum
est audiendus, nisi forte a fide exorbitauerit ut supra
dictum est. Cum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem
prelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia
accusandi denegetur, patet, quod subditi prelatos suos accusare
non possunt. §. 7. His ita respondetur: Omnes prelati non pro
prelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed uita.
Unde Gregorius Ianuario Episcopo scribit: [lib. VII.
Indict. 2. epist. 1.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

489/490