Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. De eo, quem penitet criminaliter accusasse.

Si quem penituerit criminaliter accussasse, et inscriptionem
fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei
cum accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant.
Si uero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognouerit,
et inter reum et accusatorem per obreptionem
conuenerit de colludio, penam excipiat legibus constitutam.
V. Pars. Gratian. Notandum quoque est, quod, sicut
in Digestis lege XLVIII. legitur, titulo de abolitione criminum:
[l. I.] "Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut
enim calumpniantur, aut preuaricantur, aut tergiuersantur.
Calumpniari est falsa crimina intendere; preuaricari uera crimina
abscondere; tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere.
§. 1. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus
calumpniari uidetur. Nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis
committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio


querere, qua mente ductus ad accusationem processit, et
si quidem iustum eius errorem reperit, absoluit eum: si uero in
euidenti calumpnia eum deprehenderit, legitimam penam ei
inrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis pronunciationis manifestatur.
Nam si quidem ita pronunciauerit: 'Non probasti,'
pepercit ei: sin autem pronunciauerit: 'Calumpniatus es,' condempnauit
eum. Et quamuis nichil de pena subiecerit, tamen legis
potestas aduersus eum exercebitur. Nam facti quidem questio
in arbitrio est iudicantis: penae uero persecutio non eius uoluntati
mandatur, sed legis auctoritati reseruatur." Si autem interloquendo
dixerit: Titius temere accusasse uidetur, non
calumpniatorem pronunciauit. Temeritas enim facilitatis ueniam
continet, et inconsultus calor calumpniae uicio caret, et ob hoc
nullam penam huic irrogari oportet. Supra libro XLVII. titulo de
preuaricatoribus: [l. 1.] §. 2. "Preuaricator est quasi uaricator
qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. Quod nomen
Labeo a uaria concertatione tractum ait. Nam qui preuaricatur
ex utraque parte consistit, quinimo ex altera. Is
autem preuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit.
Ceterum aduocatus non proprie preuaricator dicitur. Quid
ergo de eo fiet? Siue priuato iudicio, siue publico preuaricatus
sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem
solet puniri. §. 3. Sciendum, quod hodie his, qui preuaricati
sunt, pena iniungitur extraordinaria." Et infra: §. 4.
"Accusator de preuaricatione conuictus, postea ex lege non
accuset." Et infra: §. 5. "In omnibus causis (preterquam
in sanguine) qui delatorem corrumpit ex Senatusconsulto pro
uicto habetur." Et infra libro XLVIII. titulo de abolicionibus criminum:
§. 6. "Preuaricatorem eum esse ostendimus, qui
colludit cum reo, eo quod propria quidem probationes dissimularet,
falsas uero accusationes admitteret. §. 7. Si
quis autem ab accusatione citra abolicionem destiterit, punitur.
Abolitio priuatim a presidibus postulari ac inpetrari solet; item
pro tribunali, non de plano, nec preses hanc cognitionem alteri
demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit,
singulorum debet abolicionem petere, alioquin, prout quid
omiserit, eius nomine senatusconsulti penam patietur." Et
infra titulo eodem: "Destitisse eum accepimus, qui
totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem,
sed qui permissu inperatoris ab accusatione destitit, inpunitus
est." §. 8. Abolicio autem penam remittit, infamiam
non tollit. Unde Inppp. Valens, Valentinianus, et Gracianus
IX. libro C. eodem titulo de generali abolicione dixisse leguntur:
"Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam
criminis tollit, sed penae gratiam facit." Si autem:
restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit. Unde
in eodem libro titulo de sententiam passis et restitutis, cuidam deportato
in insulam inperator Antoninus dixisse legitur: "Restituo te in
integrum prouinciae tuae," et adiecit: "Ut autem scias, quid sit
in integrum restituere, honoribus et ordini tuo, et omnibus
ceteris."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

453/454
Gehe zu Spalte: