Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De his, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant.

Idem.
Eufemium atque Tomam, qui pro deserenda accusatione


episcopi sui sacros ordines acceperunt, eisdem
ordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti depositi sunt,
uolumus permanere.
Gratian. Hinc colligitur autem clericorum infamiam
per Romanum pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii:
"Quamquam animas per penitentiam saluare possimus, infamiam
tamen abolere non possumus," et illud Stephani cum causas
enumerasset, ex quibus infamia inrogatur: "Hos omnes," inquit,
"sub nota perpetuae infamiae ad penitentiam suscipimus." Vel
non fiunt infames lege canonum omnes quos leges seculi infames
pronunciant, cum Paulus diaconus, qui non inpetrata abolicione
ab accusatione destitit, hac auctoritate dignitatem sui offitii recuperauit,
quem senatus consultum Turpilianum infamem pronunciat.
Quod etiam de ea fateri cogimur, que intra tempus luctus
nubit, cum matrimonia hodie regantur iure poli, non iure fori, et
iure poli mortuo uiro mulier soluta est a lege uiri: nubat cui uult.
§. 1. Sed idem Stephanus contra scribit, dicem: "Infames
dicimus quoscumque leges seculi infames pronunciant." Sed
illud Gelasii et Stephani: "Quamquam animas," etc. et: "Sub
nota perpetuae infamiae," etc. de illis intelligitur, quibus per
ciuilem iudicem infamia inrogatur, quorum sicut examinatio et
castigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad ciuilem iudicem
spectat. De ea uero, que intra tempus luctus nubit, non
est contrarium ei, quod Stephanus ait: "Infames dicimus," etc.
Cum enim leges seculi precipue in matrimoniis sacros canones
sequi non dedignentur, non uidentur pronunciare infamem, que
apostolica et canonica auctoritate non illicite nubit.
IV. Pars. §. 2. Notandum quoque est, quod aliud est, cum
aliquem penituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse,
si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocente
acceperit, ut a probatione eius, quod obiecerat desistat.
Unde in Libro Capitulorum: [c. 175. legitur]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

451/452
Gehe zu Spalte: