Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVI.

Si episcopus accusatus fuerit, et omnes iudicauerint
congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu
suo deiecerint eum, si appellauerit qui deiectus uidetur
et confugerit ad beatissimum Romanae ecclesiae
episcopum, et uoluerit se audiri, si iustum putauerit
ut renouetur examen, scribere episcopis dignetur
episcopus Romanus his, qui in finitima et propinqua
altera prouincia sunt, ut episcopi diligenter omnia
requirant et iuxta fidem ueritatis diffiniant. Quod
si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione
sua mouerit episcopum Romanum, ut de
latere suo presbiteros mittat, erit in potestate eius
quid uelit, et quid estimet. Et si decreuerit mittendos
esse qui presentes cum episcopis iudicent, ut
habeant etiam auctoritatem personae illius, a quo


destinati sunt, erit in eius arbitrio. Si uero crediderit
sufficere episcopos prouinciales, ut negotio terminum
inponat, faciet quod sapientissime consilio
suo iudicauerit.
Gratian. Arbitrarii tantum sunt qui nullam legitimam
potestatem acceperunt, a quibus appellari non licet, quia eis inputandum
est qui sibi tales elegerunt. Si uero sententia eorum,
a quibus appellatur, soluta fuerit, nichil oberit eis, nisi forte
uel inimicitia uel pecunia deprauati iniustam probantur tulisse
sententiam.
Unde in eodem Concilio Cartaginensi III. [c. 10.]
legitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

479/480
Gehe zu Spalte: