Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Qui de episcoporum iudiciis queruntur, a uicinis episcopis audiantur, uel ab aliis ex consensu eorum adhibitis.

Item ex Concilio Mileuitano. [c. 22.]
Placuit, ut presbiteri, diaconi, uel ceteri inferiores clerici
in causis, quas habuerint, si de iudiciis episcoporum
suorum questi fuerint, uicini episcopi eos audiant, et inter eos
quicquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum
suorum. Quod si et ab eis prouocandum putauerint,
non prouocetur, nisi ad Affricana concilia uel ad
primates prouinciarum suarum. Ad transmarina autem
qui putauerint appellandum, a nullo intra Affricam in
communione suscipiantur.
Gratian. Nisi forte Romanam sedem appellauerint. Is
autem, qui appellauit, ad eum, a quo appellauit, remitti non
debet.
Unde in Sardicensi Concilio: [c. 7.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

479/480
Gehe zu Spalte: