Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Non licet appellari ab eis, ad quos prouocatum fuerit.

Si autem fuerit prouocatum, eligat qui prouocauerit iudices,


et cum eo ille, contra quem prouocauerit, ut
ab ipsis deinceps nulli liceat prouocare.
Gratian. Post secundam prouocationem intelligendum est:
tertio enim in una eademque causa super hisdem capitulis
prouocare non licet. Unde in VII. libro Codicis, titulo non
liceat in una eademque causa tertio prouocare, [lege
unica] inperator Iustinianus scribit: "Si quis in quacumque lite
iterum prouocauerit, non liceat ei tertio in eadem lite super
hisdem capitulis prouocatione uti, uel sententias exellentissimorum
prefectorum pretorio retractare, licentia danda litigatoribus,
arbitro dato, ipsius audientiam, qui eum dedit, ante litis
contestationem inuocare, et huiusmodi petitione minime prouocationis
uim obtinente. §. 1. Cum autem in causa capitali uel
status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per se ipsos
appellantes causam suam agere oportet.
Unde Adrianus Papa ait: [in capitulis a se collectis,
cap. 44.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

479/480
Gehe zu Spalte: