Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Sacerdotes accusare uel in eos testificari non

ualent, qui ad sacerdotium eligi prohibentur.
Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum,
epist. III. c. 3.]
Testes absque ulla infamia aut suspicione, uel manifesta
macula, et uerae fidei plenitudine instructi esse
debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere diuina iubet
auctoritas. Quoniam sacerdotes (ut antiquorum
tradit auctoritas) criminari non possunt, neque in eos
testificari, qui ad eundem non debent, nec possunt prouehi
honorem.
Gratian. Sic et illud Siluestri intelligitur: "Laicus non
accuset clericum, etc." id est, qui in inferiori gradu constituti
ad superiorem ascendere non possunt, in superioribus agentes
accusare non debent. §. 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur
auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione
praelatorum uidebantur repellendi. Nunc demonstrandum est,
quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur
a prelatis. Christus, qui erat pastor pastorum, ouibus suis,
de quibus ait: "Non sum missus, nisi ad oues, que perierunt,
domus Israel, etc." inter obprobria et uerbera, que patiebatur
ab eis, ait: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de
malo." Item: "Quis ex uobis arguet me de peccato?"
At quicumque ad testificandum in aliquem uel ad arguendum
admittuntur, ad eundem accusandum admitti possunt. Cum ergo
oues, ut aduersus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum
(si possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt
accusare prelatos suos. §. 2. His ita respondetur: Christus,
quamuis esset pastor suarum ouium, quas uerbo et exemplo pascebat,
tamen quantum ad offitiorum distributionem (ex qua hodie in
ecclesia alii presunt aliis, unde quidam prelati quidam subditi
uocantur) in populo illo pastorale offitium non gerebat.
Mistica enim et uisibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem
unctus erat, que solae in illo populo personae prelaturae
nomen sibi uendicabant. Non ergo ex hac auctoritate subditi
probantur admittendi in accusatione prelatorum, sed tantum
ostenditur, quod auditore eos reprehendere possunt, et in eos
testificari, qui cum offitia ecclesiastica non habeant, uerbo tamen
et exemplo quoscumque ualent lucrari Deo satagunt. §. 3. Respondetur
et aliter. Aliud est, quod de rigore cogimus seruare
disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione.
Christus Iudeos ad se arguendum admisit perfectione humilitatis,
non seueritate iuris. Si enim legis rigore essent admissi, hac
auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent
recipiendi, cum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes,
innocentem condempnare uolebant. Hoc ergo exemplo prelati
non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur.
§. 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps
apostolorum erat. Unde datur intelligi, quod subditi possunt
reprehendere prelatos suos, si reprehensibiles fuerint. Sed hoc
facile refellitur, si, unde sit reprehensus, aduertitur. Petrus


cogebat gentes iudaizare et a ueritate euangelii recedere, cum
Iudeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens.
Par autem est in se a fide exorbitare, et alios exemplo uel uerbo
a fide deicere. Hoc ergo exemplo non probantur prelati accusandi
a subditis, nisi a fide forte exorbitauerint, uel alios exorbitare
coegerint. §. 5. Item cum Petrus intrasset ad Cornelium,
conquesti sunt fratres, qui erant in Iudea, et reprehenderunt eum,
quia ad gentilem diuertisset. Ecce, quod prelati iure possunt
reprehendi a subditis.
Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens:
[Theoctistae Patriciae, lib. IX. epist. 39.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

495/496
Gehe zu Spalte: