Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare prelatos.

Presumunt prelati non debere se reprehendi uel accusari,
pro eo, quod canones non eos passim constituunt accusandos.
Quod tamen negatur solum criminosis, cum de reprehendendo
ueritas ipsa constituat: "Si male locutus
sum, testimonium perhibe de malo."
Gratian. Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones
distinguunt, in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes:
"Oues pastores suos non accusent nec reprehendant, nisi a
fide exorbitauerint." Ecce in quo casu sint accusandi a subditis:
in aliis autem minime.
III. Pars. §. 1. Huic oppositioni sic respondetur: Distinctio
illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur. Oues
enim criminosae et infames pastorem suum accusare uel reprehendere
non possunt, nisi a fide exorbitauerit. Ceterum si a
fide exorbitauerit, tanta est labes illius criminis, quod ad eius
accusationem et serui aduersus dominum, et quilibet criminosi
et infames aduersus quemlibet admittuntur.
Unde Dionisius Papa: [ad Seuerum Episcopum,
epist. II.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

487/488
Gehe zu Spalte: