Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Inperiali iudicio Apostolicus emendare promittit,

si quid erga subditos iniuste commisit.
Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis
iustae legis tramitem non conseruauimus, uestro ac missorum
uestrorum cuncta uolumus emendare iudicio, quoniam
si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus,
certe non ueritatis discipuli, sed (quod dolentes
dicimus) erimus pre ceteris erroris magistri. Inde magnitudinis
uestrae magnopere clementiam inploramus, ut tales
ad hec, que diximus, perquirenda missos in his partibus
dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum
si uestra presens fuisset inperialis gloria) diligenter
exquirant, et non tantum hec sola, que superius diximus,
querimus ut examussim exagitent, sed siue minora, siue
etiam maiora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum
cuncta legitimo terminentur examine, quatinus in posterum
nichil sit, quod ex eis indiscussum uel indiffinitum remaneat.
VI. Pars. Gratian. Item, cum Balaam ariolus iret
ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat,
in uia se obposuit, euaginatoque gladio eam ab itinere conpescuit,
quam dum ille uerberibus affligeret, in uocem prorupit, et prophetae
uesaniam redarguit. Si ergo animal mutum angelica uirtute
prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi
possunt accusare prelatos suos. §. 1. His ita respondetur. Verum
est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam
prelati; non tamen hoc exemplo probantur prelati accusandi a subditis,
sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi prelatis,
si forte eos ad malum cogere uoluerint; Balaam namque asinam
urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum ueheret, significat
eos, qui uerberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo
fautores et coadiutores existant. Sed quia angelus, quilibet uidelicet
predicator, euaginato gladio, aperte scilicet predicato timore
et horrore futurae uindictae, a consensu alienae maliciae illos
reuocat, licet eis in uocem conquestionis prorumpere et prelatis


suis dicere: Cur nos uerberibus affligitis? cur nobis iniuste irascimini?
numquid uobis aliquando inobedientes fuimus, nisi nunc,
cum ad malum cogimur? Videte illum, qui prohibet ab incepto.
Non ergo hinc prelati probantur accusandi a subditis. §. 2. Item
cum Dauid adulterium et homicidium commisisset, missus est a
Deo Nathan propheta, ut eum redargueret. Ecce, quod prelati sunt
arguendi et reprehendendi a subditis. §. 3. Sed notandum est, quod
duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis uidelicet et
sacerdotalis. Sicut reges presunt in causis seculi, ita sacerdotes
in causis Dei. Regum est corporalem inrogare penam, sacerdotum
spiritualem inferre uindictam. Dauid ergo, etsi ex regali
unctione sacerdotibus et prophetis preerat in causis seculi, tamen
suberat eis in causis Dei. Unde reges a prophetis et sacerdotibus
ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur.
§. 4. Sicut ergo Achaz a Domino lepra percussus
est, qui sacerdotum offitia usurpare uoluit, sic sacerdotibus et
prophetis regum offitia usurpare non licuit. Nathan ergo propheta,
cum regem redarguit, suum executus est offitium, in quo
erat rege superior, non usurpauit regis offitium, in quo erat rege
inferior; monuit eum, ut per penitentiam peccata sua expiaret, non
tulit in eum sententiam, qua tamquam adulter et homicida morti
addiceretur. §. 5. Sic et B. Ambrosius inperatorem excommunicauit,
et ab ecclesiae ingressu prohibuit. §. 6. Sicut
enim non sine causa iudex gladium portat, ita non sine causa
claues ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium ad
uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, isti claues habent
ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem penitentium
Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a
prelatis, non prelati a subditis. §. 7. Item Daniel nulla legitima
potestate functus iudices a populo constitutos de falso testimonio
conuicit, et conuictos dampnauit. Constat ergo, quod
nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus
sublimatos. §. 8. His ita respondetur. Miracula (et maxime
ueteris testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae
actionis trahenda. Multa enim tunc concedebantur, que nunc
penitus prohibentur. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem
Amalech in frustra conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum
iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Finees Iudeum coeuntem
cum Madianita interfecit, et reputatum est ei in iustitiam;
hodie sacerdotibus in perniciem sui uerteretur offitii. Exemplo
ergo Danielis non solum accusandi uel redarguendi, sed etiam
iudicandi potestatem subditi sibi in prelatos uendicarent, si illud
in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla umquam
auctoritate permittitur. Magis ergo ex hoc facto datur
intelligi, quod in nouissimis temporibus suscitaret Deus spiritum
pueri iunioris, illius uidelicet, de quo per prophetam dicitur:
"puer natus est nobis," et iterum: "Ecce puer meus," qui
iudices iniquitatis, scribas scilicet et Phariseos, falsis criminibus
Susannam, id est ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes,
eo quod Christum sequeretur, conuinceret et condempnaret.
§. 9. Item Ieronimus refert in libro uirorum illustrium,
quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta
duobus episcopis se purgauit. §. 10. Item Simacus
Papa, in Romana sinodo dignitate sua expoliatus, prius
statui pristino reddi decernitur, ut tunc ueniret ad causam,
et si ita recte uideretur, accusantium propositionibus


responderet. Digna res uisa est maximo numero sacerdotum,
atque mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur,
quomodo esset accusandus, prefatus Papa, ut causam diceret,
occurrebat; sed ab emulis est inpeditus.
Item Gregorius Papa ait de se ipso:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

495/496
Gehe zu Spalte: