Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis prestat.

Si quis super his nos redarguere uoluerit, uel extra
auctoritatem nos facere contenderit, ueniat ad sedem apostolicam,
ut ibi ante confessionem B. Petri mecum
iuste decertet, quatinus ibi unus ex nobis sententiam
suscipiat suam.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt
reprehendere et accusare prelatos suos. Sed sicut de Christo
dictum est, quando Iudeis dixit: "Si male locutus sum, etc." ita
de istis intelligendum est, quod suo exemplo prelatis dederunt
facultatem recipiendi subditos in accusatione sui, sed non
coegerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

497/498
Gehe zu Spalte: