Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur.

Digestionis libro XLVIII. titulo de accusationibus et inscriptionibus.
[l. qui accusare]
Prohibentur accusare alii propter sexum uel etatem, ut
mulier et pupillus. Alii propter sacramentum, ut qui stipendium
merentur. Alii propter magistratum et potestatem
in qua agentes sine fraude in ius euocaris non
possunt. Alii propter delictum proprium, ut infames. Alii
propter turpem questum, ut qui duo iudicia aduersus duos
reos subscripta habent, nummosue ob accusandum uel non
accusandum acceperint. Alii propter conditionem suam,
ut libertini contra patronos. Alii propter suspicionem
calumpniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati
dixerunt. Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui
minus quam quinquaginta aureos habent. Hi tamen
omnes, si suam iniuriam exequantur, mortemue propinquorum
defendant, ab accusatione non excluduntur. Liberi
libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum
gratia de facto parentum patronorumue queri, ueluti
si dicant, ui se a possessione ab his expulsos,
scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem
recipiant. Nam et filius non quidem prohibitus est
de facto matris queri, si dicat subpositum ab ea partum,
quo magis coheredem habeat; sed eam ream lege Cornelia


facere ei permissum non est. §. 1. Ab alio delatum
alius deferre non potest: sed eum, qui abolicione publica
uel priuata interueniente, aut desistente accusatore de
reis exemptus est, deferre non prohibetur. §. 2. Mulierem
propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem
audiri a prefecto annonae deferentem diuus Seuerus et
Antoninus rescripserunt. Famosi quoque accusantes sine
ulla dubitatione admittuntur. Milites quoque, ad hanc
accusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes
audiuntur.
II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus datur intelligi,
quod nullus est condempnandus, nisi iudicio ordinabiliter
habito aut conuincatur, aut reum se ipse confiteatur. Verum
hec de illis intelligenda sunt, quorum crimina sunt occulta;
ceterum que manifesta sunt iudiciarium ordinem non requirunt.
Unde Ambrosius.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

443/444
Gehe zu Spalte: