Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIX. Prauos in sua societate episcopus habere non debet.

Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Serenum
Masiliensem prauos homines omnino in societate
sua habere, ita denique, ut presbiterum quemdam, qui
post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus uolutari
familiarem habeat. Quod a uobis subtiliter est requirendum,
et si ita constiterit, curae uobis sit nostra eum sic uice
corrigere, ut qui talem recipit non familiaritate fouere,
sed discat potius ultione conprimere, et qui receptus est
discat lacrimis peccata diluere, non iniquitatem inmundiciis
cumulare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

501/502
Gehe zu Spalte: